
Dividi Sphaera Mundi, doctrinae causa, commode potest in Elementarem, et Coelestem. De hac igitur Mundi sphaera, ejusque praecipuis partibus, et partium inter se ordine, numero, loco, magnitudine, figura, motu, quiete, aliisque accidentibus ea breviter hoc Libro tractabimus, quae fuse de iis dem Auctores varij varijs in locis, et ingentibus voluminibus pertractant: his enim explicatis, Elementarem Astronomiam, omntaque quae ad Primum astrorum motum intelligendum spectans, explicaverimus. SPhara Mundi nomine intelligimus visibilem hanc totius Vniversi machinam, e coelo et elenentis praecipue coagmentatam Quae ideo sphaera appellatur, quia, ut ex dicendis constabit, corpus est rotundum, unicâ superficie convexa comprehensum, incujus medio punctum est, a quo omnes rectae lineae ad praedictam superficiem ductae, sunt inter se aequales. Elementarem, quam et Sphaericam alii, nos Sphaeram Mundi appellamus, in tres dividemus partes ut sequitur. Primam dictarum Astronomiae partium hoc Libro, reliquas duas sequentibus explicabimus. In practica denique usum Globi materialis exponemus, et varia ac faciliora problemata proponemus ad siderum motum ac locum quovis tempore deprehendendum. In Theorica explicabimus phaenomena et apparentias motus Secundi, singularumque caelestium corporum proprii, per certa organaquae Theoriae appellantur ab Astronomis.

Duplex quippe siderum motu in caelo deprehenditur unius omnium siderum communis, ab Ortu in Occasum alter singulorum proprius, ab Occasu in Ortum, ut ex sequentibus constabit quorum ille Primus, hic In Elementari ea omnia pertractabimus, quae Scriptores Sphaerae tractare solent, suntque velut Elementa et Introductio ad sublimiorem Astronomiam cuiusmodi sunt quae dicti Scriptores de Mundi figura et circulis, de stellarum motu, ortu, et occasu, hisque similibus tradunt, admotum praecipue Primum, omnibusque caelestibus corporibus communem explicandum, ac per Organum Sphaerae armillaris, aut Globi caelestis oculis subiciunt. Huius tres constituimus partes, totidem Libris absolvendas, Elementarem, Theoricam, et Practicam. Nobilissima ergo scientia est Astronomia, sive subiecti spectes dignitatem, sive procedendi in tam sublimi contemplandi profunditate methodum nec alia requirit ingenia quam caelestia, aut naturam admirabilem, ut Plato in Epinomide censet. Astronomus enim ante omnia, longa observatione siderum seu a se ipso, seu ab aliis ante se facta, plures phaenomenorum et apparentiarum species colligit, et acri iudicio, indefessoque studio inter se committit: tum hypotheses assumit geometrico ratiocinio stabilitas, quibus positis, ex necessitate omnia illa quae observando collegit, suo quodque tempore sequi demonstrat: tandem vel Instrumenta fabricat, quibus phaenomena caelo desumpta et hypothesibus explicat, oculis subiciuntur vel Tabulas condit numericas, e quibus ad tempus quodcumque, sive praeteritum, sive futurum, apparens caeli facies, et siderum configuratio supputatur.

ordinem, motum, magnitudinem, distantiam, aliaque phaenomena et accidentia siderum considerat, adscitisque quibusdam hypothesibus, naturae rei consentaneis, explicat. De ASTRONOMIA ELEMENTARI, Sive De Sphaera Mundi. Opus desideratum diu, promissum a multis, a non paucis tentatum, a nulloĪdditis INDICIBUS locupletissimis Cum Privilegio Sacrae Caesareae Maiestatis. Totam Mathesin a primis fundamentis proprio MarteĪddiscere possit. Olim in Panormitano Siciliae, nunc in Herbipolitanoįranconiae eiusdem SOCIETATIS IESU Gymnasio MatheseosĮoque Ordine disposita, ut quivis, vel mediocri praeditus ingenio,
